monumenta.ch > Plinius > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 33, 20
{VI} id a. CCCCXXXXVIIII a condita urbe gestum est et primum anulorum vestigium extat; promiscuit autem usus alterum secundo Punico bello, neque enim aliter potuisset trimodia anulorum illa Carthaginem ab Hannibale mitti. inter Caepionem quoque et Drusum ex anulo in auctione venali inimicitiae coepere, unde origo socialis belli et exitia rerum.